Latin
4.1.86 to 4.1.89
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.86-89
Not analysed yet
XLIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Urbis Romanae celebris opinio suo conservanda est nihilominus instituto, nec vitia peregrina capit, quae se semper de morum probitate iactavit. levitates quippe seditionum et ambire propriae civitatis incendium non est velle Romanum. ideoque in auctoribus facti legum est servanda districtio, ne detestabilis aspectus incendii ad imitationem nefandam vulgi pectora comprehendat. [2] Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit servilis audacia: in quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum fabricarum excidio vindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere, ipse debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda concurri aut ad fabricarum incendia festinari. [3] Sed nos, quibus deo propitiante cordi est perperam commissa dirigere, ut cunctis possit placatis moribus convenire, praesenti auctoritate decernimus, ut causam supra memoratam legitima discussione noscatis et in auctoribus paucis quos potueritis huius incendii reperire, habita districtione resecetis: quia nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana gravitas debeat accusari. [4] Illud pari ratione censentes, ut, si aliquid sibi contra Iudaeos rationabiliter quispiam crediderit suffragari, ad vestrum iudicium veniat audiendus, ut quem reatus involverit, censura condemnet. hoc enim nobis vehementer displicuisse cognosce, ut intentiones vanissimae populorum usque ad eversiones pervenerint fabricarum, ubi totum pulchre volumus esse compositum. XLIIII. ANTONIO VIRO VENERABILI POLENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Invidiosa est contra eum querela, cui sunt reverentiae iura servanda, quia nescio quid admissum grave creditur, ubi contra tales silentium non tenetur. Stephanus siquidem flebili aditione conquestus est casam iuris sui ante decessorem prodecessoremque vestrum longa aetate possessam ante hos fere novem menses ab hominibus ecclesiae, cui praesidetis, despecto civilitatis ordine fuisse pervasam. quod si ita factum esse cognoscitis, eam iustitiae consideratione momenti iure restituite supplicanti. decet enim a vobis corrigi, quod a vestris familiaribus non debuisset admitti. [2] Verumtamen si partibus vestris in causa momentaria vel principali iustitiam adesse cognoscitis, tractato prius diligenter inspectoque negotio, quia sacerdotem protendere non decet improbam litem, instructam legibus ad comitatum nostrum destinate personam, ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. quapropter sanctitatis vestrae animus non gravetur nec se fallacibus verbis doleat accusatum: multo maior est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non fuerit impetita.