Latin
4.1.90 to 4.1.95
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.90-95
Not analysed yet
XLV. COMITIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. [1] Ad comitatum supplices Erulos auctore deo nostris venire iussimus constitutis, quibus navis est praebenda subvectio, ne in patria nostra adhuc provinciae suae laborare videantur inopia. itaque praesenti iussione commoniti et navis eis usum usque ad Ravennatem urbem et annonas dierum quinque sine aliqua dilatione praeparate nec aliquid eis necessarium deesse faciatis, quatenus provinciam se deseruisse ieiunam de copiae inventione cognoscant sitque illis uberior peregrina terra quam patria. XLVI. MARABADO V. I. THEODERICUS REX. [1] Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere, quia subiectorum animi relevantur, quotiens maerentium querela componitur. vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit coniugem suam in vestro iudicio contra iuris ordinem praegravatam. quod si ita est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente causa legibus audiatur. quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsae venire non eligunt, nostro comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia. XLVII. GUDISAL SAIONI THEODERICUS REX. [1] Assidua sollicitudine refovenda sunt, quae continuis exercitiis subiacere noscuntur. quemadmodum enim subvectio veredorum necessario sufficiat labori, si permittatur excedi? incitamentum siquidem improbae praesumptionis est neglecta custodia. legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos frequenti usurpatione fatigari et quos nos necessitatibus publicis cupimus custodiri, in usum cognovimus privatae voluntatis assumi. [2] Atque ideo in urbe Roma ordinatione praefecti praetorio et magistri officiorum, quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus, ut nullum Gothorum vel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum vices agentes forte dimiserint. [3] Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus haec cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cuiuslibet nationis fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos multae nomine cogatur inferre: non quod tanti aestimanda est unius iumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. [4] Nullum praeterea saionum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere vel redire. quibus in superiorem multam cadat interdicta frequentia. [5] Parhipporum quin etiam onera centum librarum nullus excedat. expeditos enim properare mittendarios volumus, non migrare censemus. inertiam suam prodit quisquis secum multa portaverit, nec cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conversatione tractare. grues denique pelagus transiturae parvos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec eorum levitas nimio vento rapiatur nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. hoc imitarine queunt, qui se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt? et ideo quinquaginta solidorum multam iam non veredarius, sed catabolensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. [6] His autem, qui supra scriptarum dignitatum vicibus in urbe praesunt, te observare praecipimus, quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit, exsecutione tua supra dicta condemnatione puniatur. si quos autem intemperans culpa perculerit, collectam quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. [7] Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de adversitate prosperitas et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae maiora committere debeamus.