Latin
4.263 to 4.270
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.263-270
Not analysed yet
Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere. quod nos possit ornare. Hamali sanguinis virum non decet vulgare desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuit recipi, si iure videbatur exposci. Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui. Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas. generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur. XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ ·I̅ ·THEODERICUS REX. a 507/511 Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem, quia crudelitas sublevat humiles, premit invidia potiores. Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus vester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni vestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione convenire poterant, velut a iustitiae fontibus emanarent.