Latin
4.271 to 4.278
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.271-278
Not analysed yet
Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit| opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus: et ideo non debet invitis imponi, quod meretur optari. XLI. IOHANNI ARCHIATRO THEODERICUS REX. a 507/511 Propositum regale est pressis labe fortunae pietatis remedio subvenire et acerbos casus iniuriae meliore sorte mutare. data siquidem supplicatione conquereris virum spectabilem Vivianum legum artificio, quo callet, elatum, personam tuam obiectis criminationibus insecutum et eo usque perventum, ut indefensus contra iuris ordinem vicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc autem religiosae mentis affectu odia mundana damnasse auctorique suo tuum displicuisse periculum. Et ideo, si nullis impugnationibus enervantur asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere, quam suis constiterit machinatoribus displicere. quapropter in abolitum missa sententia, quae a vicario urbis Romae super hac parte cognoscitur promulgata, patriae te rebusque omnibus nostra reddit auctoritas, nec ullo tempore calumniam super hac parte formides. Sed ne cuiusquam forsitan plectenda temeritas in te impetus reparare possit audaciae, patricii Albini salvis legibus tuitio te deputata communiet, quia nihil fieri volumus incivile, cuius cottidianus labor est pro generali quiete tractare. XLII. ARGOLICO P̅ ·U̅ ·THEODERICUS REX. a. 510/511 Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. ad nos siquidem iure recurrit infantia destituta, quibus universorum hominum proficiunt incrementa. Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsavit, cum paschalibus diebus paterni luctus essent vulnere sauciati et in ipso laetitiae tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cum vel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus videretur insaniae. cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planetus, nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleverit.