Latin
5.121 to 5.128
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.121-128
Not analysed yet
Hinc est, quod desiderium tuum iusta ratione conceptum praesenti iussione firmamus: primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quaestionem: deinde sub hac condicione tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet vel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse iam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari: hoc tantum humanitatis intuitu relaxantes, ut usque ad kal. Sept. spatium habeat reddendi debitam quantitatem: minus ne, cum ad supradictum diem tu pecuniam viro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris, facultas eius universa, sicut diximus, tuis compendiis applicetur. quod triste non credimus esse perdenti, quando nec ex toto videtur amittere, quod te generum suum cognoscit adquirere: nam quod poteras adipisci iure successionis, condicione a te possidetur emptoris. VIII. ANASTASIO CONSULARI THEODERICUS REX. a 523/526 Convenit sublimitatem tuam nostris iussionibus oboedientiae tribuere sedulam firmitatem, quatenus ad effectum trahatur quod salubri ordinatione disponitur. moderate siquidem novit iniuncta sibi complere prudentia et sine ingratitudinis naevo delegata explicabili procurare consilio. Atque ideo ad Faventinam civitatem civilem exsecutionem te praecipimus destinare, ut sine cuiusquam concussione vel damno quadrati ad Ravennatem urbem ex nostra iussione devehantur, quatenus et nostro desiderio gratulemur impleto et querulis vociferandi amputetur occasio. VIIII. POSSESSORIBUS PELTRINIS THEODERICUS REX. a 523/526 Necessitas publica multorum debet devotione compleri, quia non decet paucos suscipere quod constat plurimis expedire, ne regia iussa tepefacta lentescant, dum res utilis delegatur infirmis. in Tridentina igitur regione civitatem construi nostra praecepit auctoritas. Sed quia territorii parvitas magnitudinem operis non potest sustinere, hoc sollicitudo nostra prospexit, ut acceptis mercedibus competentibus pedaturam murorum omnes in commune subeatis qui vicinitate iungimini, quatenus accommodato solacio securius impleatur, quod paucis inexplicabile fortasse cognoscitur: hac scilicet condicione definita, ut nullus ab his oneribus excusetur, unde nec divina domus excipitur.