Latin
5.129 to 5.138
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.129-138
Not analysed yet
X. VERANI SAIONI THEODERICUS REX. a 5231526 Cum deo iuvante pro defensione generali felicissimus producatur exercitus, providendum est, ne aut ipsi penuria inconsulta fatigentur aut (quod dici nefas est) vastationem nostrae videantur provinciae sustinere. primus enim prosperitatis gradus est suis non esse damnosum, ut, pro quorum compendio laboramus, eorum non videamur afflixisse fortunas. Et ideo devotioni tuae praesenti auctoritate delegamus, ut multitudinem Gepidarum, quam fecimus ad Gallias custodiae causa properare, per Venetiam atque Liguriam sub omni facias moderatione transire. quibus ne aliqua excedendi praeberetur occasio, per unamquamque condamam sumptus eis tres solidos largitas nostra direxit, ut illis cum provincialibus nostris non rapiendi votum, sed commercii sit facultas. Illud plane pro cunctorum quiete laborantibus indulgentia nostra concedit, ut, si aut eorum carpenta itinere longiore quassantur aut animalia attrita languescunt, te custode atque mediante cum possessoribus sine aliqua oppressione mutentur, ut, qui daturi sunt corpore aut qualitate meliora, quamvis parvis sanis animalibus adquiescant ,quia incerta est vita eorum, qui nimia fatigatione lassantur. ita fit, ut nec illis desit subvectio necessaria et nullus se laesum tali permutatione cognoscat. XI. GEPIDIS AD GALLIAS DESTINATIS THEODERICUS REX. a 525/526 Fuerat quidem dispositionis nostrae, ut vobis iter agentibus annonas iuberemus expendi: sed ne species ipsae aut corruptae aut difficile praeberentur, in auro vobis tres solidos per condamam elegimus destinare, ut et mansiones vobis, prout herbarum copia suppetit, possitis eligere et quod vobis est aptum magis, emere debeatis. nam et possessorem haec res occurrere facit, si vos necessaria comparare cognoscit. movete feliciter, ite moderati. tale sit iter vestrum, quale decet esse qui laborant pro salute cunctorum. XII. THEODAHADO V̅. I̅. THEODERICUS REX. a 523/526 Si iustitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eos qui nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiae possint fulgorem consanguinitatis ostendere. haec est enim indubitata nobilitas, quae moribus probatur ornata: quia pulchrum est commodum famae foeda neglexisse lucra pecuniae.