Latin
5.139 to 5.145
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.139-145
Not analysed yet
Argolici itaque viri illustris et Amandiani viri clarissimi heredes supplici nobis aditiono conquesti sunt Pallentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra transfuderat ,ut casae Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris nullis causis extantibus indecenter invasam et inde crevisse culpandae surreptionis vitium, unde dari debuit gloriosae moderationis exemplum. Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, magnitudo vestra quae sunt ablata restituat: et, si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam iure personam modis omnibus destinate, ut civiliter plantata causatio finem de legibus sortiatur. ibi enim quicquid geritur, invidiae tuae potius applicatur et maiora detrimenta famae suscipis, dum talia non vitare contendis: hic autem confligunt causae viribus suis et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando iustitia teste superatur. XIII. EUTROPIO ET AGROECIO THEODERICUS REX. a 523/526 Studium vestrum rei publicae grata mente debetis impendere, quia nos agnovistis bene meritis multa praestare. nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicemur, cum tamen pro vobis omnia iubeamus. atque ideo praesenti iussione vos credidimus ammonendos ,ut annonas constitutas exercitui praebere debeatis, quatenus nec illi neglegantur adverso voto nec provinciales perniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quam si cuncta fuerit vastare permissus. ignorat modum servare praesumptio nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars praedictam possit sustinere molestiam. XIIII. SEVERINO V̅ ·I̅ ·THEODERICUS REX. a 523/526 Iustitiae ratio persuadet excedentes reprimere, ut ad cunctos possit quietis suavitas pervenire. nam quemadmodum aequabilitas agitur, si vires mediocrium consurgere non sinantur? provincialium itaque nostrorum saepius querela comperimus possessores idoneos Saviae non solum casarum suarum tributariam functionem in tenuem relisisse fortunam, verum etiam scelerato commercio aliquid exinde suis applicare compendiis, ut functio publica commoditas sit privata.