Latin
5.177 to 5.182
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.177-182
Not analysed yet
XX. ALIULFO SAIONI THEODERICUS REX. a 523/526 Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus, ideoque tibi praesenti iussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque VViliae comitis patrimonii ad loca designata cum artificibus incunctanter accedas et, sive in domo regia seu in privata reperta fuerint, sine aliqua facies tarditate procurari, quia nulli grave credimus praebere, quod deo auxiliante pro communi utilitate praeparatur. Verum ita volumus te iniuncta peragere, ut nihil ad laedendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quae sunt necessaria utilitatis nostrae causa praesumantur. non exquiratur aliquid a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. ligna silvestria iubemus caedi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi. talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non possunt, quae, si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. In Mincio Ollio Ausere Tiberi et Arno fluminibus comperimus quosdam saepibus cursum fluminis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare, nec tale aliquid permittatis quemquam ultra praesumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus. scimus enim retibus, non saepibus esse piscandum. nam hinc quoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantum festinet includere, quantum ad multos poterat pervenire. XXI. CAPUANO V̅ ·S̅ ·THEODERICUS REX. a 523/526 Si te tironem iudicia nostra delegissent, si ad examinis trutinam venisses incognitus ,monendum aestimaremus, quali te prudentia, quo decore tractares. sed omnium crederis intellegentiam habere virtutum, qui exerceri meruisti militia litterarum . aestimas enim, qua te debeas modestia continere, qui alieni negotii visus es vota peregisse. nam si te iudicis suspicio saeva tetigisset, laudando iustitiam leni ac penetrabili remedio eius animum corrigebas, obtinens suavi persuasione, quod superiori non potuisses imponere. quis ergo dubitat illa te diligere, quae constat publica voce suasisse!