Latin
5.183 to 5.186
Cassiodorus, Variarum Libri XII 5.183-186
Not analysed yet
Professa bona non habentur ambigua: nec cuiusquam adquiescit ingenium, ut quod ipse potuit emeritus prosequi, ab aliis tamquam rudis videatur edoceri. prolati documenti fidem fieri legitima voce poscebas examinans, si retinerent incorruptam scrinia veritatem. iudex nunc exhibe, quod te volebas apud alios obtinere. age, ne tua tibi obiciatur oratio, quia pondus est pudoris gravissimi propria voce convinci. sume igitur auctore deo recturam decuriarum, humanorum actuum veracissimum testem, securitatem possidentium, publicae fidei splendidissimum templum. unde tantum tibi laudis adquiritur, quantorum illic utilitas incorrupta servatur . Vivat ibi perpetuis saeculis decedentium voluntas: transeant in posteros iudicia parentum: scriniis tuis servetur omnium quies. alii honores, habeant et terribiles fasces: tibi humanae vitae gratissimi videntur militare custodes. ibi enim absolutiones sunt hominum, vincla causarum, catena litium, carcer furoris. de quo verius diceret vates Mantuanus ):'clauduntur litis portae, furor impius intus inclusus fremit horridus ore cruento.' decuriales igitur habita meritorum aestimatione deligito, quia non decet tantae urbis appellare quod vile est. maioris etiam 'natu utere, cum fuerit necesse, sententia, factus tot patribus senior, tantis tacentibus vox senatus. vide quid dignitatis acceperis, ut inter tot eloquentes viros sis dicendi primarius, quos etiam nobis profitemur esse reverendos. assume ergo concedere quae iubemus, praestare quae cedimus, ut illis aperias ianuas curiae, quos nostra electio aulam iusserit Libertatis intrare. XXII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. a 523/526 Licet caute semper eligendus sit qui vobis mittitur approbandus, quia ipse magis traditur examini, cuius sententia noscitur prolata pensari, illas tamen prudentibus viris sociari cupimus dignitates, quae Romanis arcibus quasi gemmae nobiles affiguntur. ubi enim dignius eloquens quam in civitate proficiat litterarum, ut ibi declaret meritum, ubi nutrivit ingenium? aptum est omne bonum locis suis et laudabilia quaeque sordescunt ,nisi congrua sede potiantur. requirit pugna validas manus, desiderat navigium pectus animosum: sic scrinia vestra fidele propositum, sic curia facunda disertum. multa ergo deliberatione pensandus esse creditur, qui cottidie vestris sensibus offeratur.