Latin
6.127 to 6.130
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.127-130
Not analysed yet
Speculum siquidem cordis hominum verba sunt, dum illud moribus placere creditur, quod ipse sibi ad agendum legisse monstratur. superbus quin etiam varicatis gressibus patet: iracundus luminum fervore declaratur: subdolus terrenum semper amat aspectum: leves inconstantia prodit oculorum: avarus obuncis unguibus explanatur. et ideo ad quas provecti estis, studete virtutibus, quia nemo potest principem fallere, qui etiam rerum naturalium causas in vobis optime probatur inquirere. Quapropter ad comitivam patrimonii nostri te per indictionem illam deo iuvante promovemus, ut inavarum iudicem palatia nostra testentur, quem nos iudicavimus esse promovendum. quid enim maius cupias quam si te linguas nobilium laudare cognoscas? alibi forte iudices formidentur iniusti: hic ubi remedium praesens petitur, redempta sententia non timetur. querimonias possessorum sine venali protractione discinge. omne siquidem iustum celeritatis commodo transit ad beneficium et quod debito redditur, tali gratia munus putatur. Possessiones nostrae vel quia sunt immobiles non egrediantur terminos constitutos, ne condicione contraria quod non potest moveri, malis moribus contingat extendi. trade etiam militibus tuis quam sectari delegeris animi castitatem, quoniam ille iustus potest dici, sub quo non probatur excedi. utere igitur auctore deo concesso tibi feliciter privilegio dignitatis. incitet te ad bonorum desiderium saepissime quod videris, quia in his quae feceris iudex et testis ero. Nam et si epulas nostras sollicita ordinatione disponas, non solum nostro palatio clarus, sed et gentibus necesse est reddaris eximius. legati enim paene ex tota orbis parte venientes cum nostris coeperint interesse conviviis ,ammirantur copiose repertum, quod in patria sua norunt esse rarissimum. stupent etiam abundantiam unius mensae tantas servientium turbas posse satiare, ut iudicent consumpta recrescere, unde tantae copiae probantur exire. habent nimirum in sua patria quod loquantur, dum parentibus suis dicere gestiunt quae viderunt.