Latin
6.131 to 6.136
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.131-136
Not analysed yet
Sic propemodum in toto mundo celeberrimus redditur, qui providus nostris apparatibus invenitur. adde quod tempora nostrae laetitiae secretaria tua sunt, cum pectus redditur curis alienum et tunc tibi tribuitur suggerendi locus, quando cunctis adimitur. merito, ut qui es iudex tanti apparatus et epularum, delinitus cibis tibi animus concedatur. X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT. Periclitarentur graviter boni mores, si aut solis divitibus aut corpore valentibus praestarentur tantummodo dignitates, dum multos invenias excubias palatii refugere, qui magis possunt laudabili conversatione fulgere. multis enim facultas sua non sufficit ad triumphum, multis philosophantibus corporis valitudo subtrahitur et fit plerumque, ut sapientes inremunerati iaceant, si semper homines ad honores comitatensi observatione perveniant. rarum est uni multa confluere, cum omnibus debeat regnantis pietas subvenire. Quid si expensas consulatus pauper nobilis expavescat? quid si sapientia clarus praefecturae nequeat sustinere molestias? quid si pondera quaesturae affluens lingua formidet? quid si reliqui fasces molestiarum taedio vitentur forte quam meritis? nonne si a magnis viris talia fugiantur, in verecundiam nostrae mansuetudinis quandam repulsam suscipiunt dignitates? quanto iustius bono principi inremuneratum nihil relinquere, quod fecit natura laudabile! sapientia est, quae honores meretur, totum aliud extrinsecus venit. sola est prudentia, quae rebus omnibus praeponitur, quando in homine feliciter invenitur. sit apud nos et fortunis integerrimus consularis, sint et sine longo labore primates, habeant exercitia praemia sua: sed et iste honorabilis locus sit, qui tantum meritis comparatur. Neque enim absurde leges sacratissimae censuerunt eos, quos bonae opinionis fama commendat, codicillis vacantibus tales quaerere summitates. quos etsi facultas in tanti honoris apparatu desereret, virtus conscia non celaret. animati sunt ad talia, qui de sua videbantur desperare fortuna. hoc et validissimus ad labores, hoc et inbecillis corpore meretur ad laudes. nam omnes sub diversitate praedicantur, quos huiusmodi honoris nomen amplectitur et magis nescio quid amplius meriti extorsisse creditur, qui rem laborantium otiosus meruisse sentitur.