Latin
6.137 to 6.144
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.137-144
Not analysed yet
Atque ideo praesentibus codicillis ab illa indictione illud tibi propitia divinitate defende, ut considerata ratione praesentis temporis adepti honoris ordine potiaris: ita tamen, ut illi modis omnibus praeferantur, qui sudore maximo nostris aspectibus affuerunt. necesse est enim, ut unum cedat meritum duobus evictum. alioquin omnes ad quietas possunt currere dignitates, si laborantes minime praeferantur otiosis. consequantur illa qui possunt, nec vobis desint ista quae cedimus. sic utraque gratia concitati et illi ad palatia nostra festinare poterunt et vos optati honoris gaudia comitantur. XI. FORMULA ILLUSTRATUS VACANTIS. Constat felicem esse rem publicam, quae multis civibus resplendet ornata. nam sicut caelum stellis redditur darum, sic relucent urbes lumine dignitatum: non quia fiat homo alter honoribus, sed quia modestior efficitur, a quo conversationis ordo melior postulatur. quis enim opinionem suam vituperabiliter tractare velit, quam specialiter ad laudes electam esse cognoscit? illum siquidem honores glorificant, quem commendat et vita. nam malo instituto vivere nec principi fas est, quando et de illo populus occulte potest dicere, cui mores suos publice nullus ausus est imputare. Cape igitur pro fide ac laboribus tuis comitivae domesticorum illustratum vacantem, ut et tuis civibus decoratus appareas, et, quod est dulcissimum mentibus bonis, iugiter propriis utilitatibus occuperis. quid enim fortunatius quam agrum colere et in urbe lucere, ubi opus proprium delectat auctorem nec aliquid fallende conquiritur, dum suavi horrea labore cumulantur? quapropter nos dedimus delectabilem honorem, tu conversationis associa dignitatem, nam utraque sibi coniuncta sunt: unum pendet ex altero: non coalescunt sparsa semina, nisi et terrae qualitas fuerit operata: habiturus messem de nostra gratia copiosam, si a te iudicia nostra cognoverimus optime fuisse tractata. XII. FORMULA COMITIVAE PRIMI ORDINIS. Magnum quidem multis et inter vices videtur esse geniatum publicae utilitati probis actionibus occupari: sed quanto felicius honorem splendidum sumere et cogitationum molestias non habere? interdum enim assidui labores et ipsas ingratas faciunt dignitates, dum inbecillitas humana cito solet sustinere fastidia et quod prius ambisse creditur, postea vitare velle sentitur. sed hoc multo praestantius adesse conspectibus regiis et abesse molestiis, gratiam habere loci et vitare contumelias actionis. dulce est aliquid sic mereri, ut nulla possit anxietate turbari, dum multo gratius redditur, ubi prosperitatis sola gaudia sentiuntur.