Latin
6.172 to 6.179
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.172-179
Not analysed yet
Regis consilium solos decet scire gravissimos. imitari debent armaria, quae continent monumenta chartarum, ut quando ab ipsis aliqua instructio quaeritur, tunc loquantur: totum autem dissimulare debent, quasi nesciant scientes. nam sollicitis inquisitoribus saepe et vultu proditur, quod tacetur. assit innocentia, quae cuncta commendat, quia in placida mente regia decent verba deponi. Sed quoniam te probatis moribus institutum venatrix bonae conversationis sollicitudo nostra respexit, ab illa indictione notarium te nostrum esse censemus, ut ordine decurso militiae ad primiceriatus feliciter pervenias summitatem. honor, qui efficit senatorem, cui patrum aula reseratur, non iniuria: nam qui nostris curis militat assidua lucubratione, iuste videtur et curiam Libertatis intrare. Additur etiam perfuncti laboris aliud munus, ut, si quoquo modo ad illustratum vel vacantem meruerit pervenire, omnibus debeat anteponi, qui codicillariis illustratibus probantur ornari. unde absolute colligitur primiceriatus meritis datum uti, ut in uno eodemque titulo dispar esset dignitas aequaliter adquisita. animari debes igitur ad labores, quando tibi tale praemium propositum vides, quale se gaudent invenisse summates. XVII. FORMULA REPERENDARIORUM. Quamvis tantum sit clara unaquaeque dignitas, quantum eam praesentiae nostrae conspectus illuminat, dum semper honorem suscipit, qui nostra colloquia decenter adquirit, nemo tamen sermones nostros tantum meretur quam qui referendarius esse dinoscitur. per eum nobis causarum ordines exponuntur, per eum interpellantium vota cognoscimus et ipsis responsa reddimus, ut negotia compedita solvamus. Magnum est in hoc agone principali servire prudentiae et ad subitum sic dolores alienos asserere, ut conquerentium videatur vota satiare. quale est enim in tumultuosis processionibus nostris nulla permixtione confundi aut minime tantis clamoribus impediri? necesse habet a turbatis exquirere, quod nobis possit placabiliter intimare et distinctius referre quam potuisset audire. Arduum est trepidantium dicta componere et verum dicere: non tantum interpellator formidat negotii sui casum quantum sustinet iste in relatione periculum. si quid minus dixerit, inimicus asseritur, redemptus clamatur. negotii dominus timoris patrocinio potest sua verba convertere, referenti autem non licet aliquid immutare. sententiae vero nostrae tanta memoriae cautela tenendae sunt, ut nihil minus, nihil additum esse videatur. nobis plerumque audientibus nostra dicturus es et difficili condicione constrictus iudicio nostro subiaces, dum alienas causas explanare contendis.