Latin
6.180 to 6.186
Cassiodorus, Variarum Libri XII 6.180-186
Not analysed yet
Quapropter referendarium te electio nostra constituit: sed tu puritatem conscientiae et veritatem linguae nostris iussionibus adhibeto. eruditionem vero mirabilem collocutio tibi nostra concedit, quae dum per te alios ordinat, qualitatem tuae mentis exornat. sub nobis enim non licet esse imperitos, quando in vieem cotis ingenia splendida reddimus, quae causarum assiduitate polimus. Quapropter illa cunctis iussisse nos referte, quae aut debuistis aut potuistis accipere. nostra sic probatis, si iusta redicitis. amate quod nos glorificat. sit velle vestrum quale videtis nostrum esse propositum. ad summum tales vos esse cupimus, ut etiam per vos iudices corrigamus. peculiare de vobis aliquod vectigal exigimus, ut sicut vobiscum familiariter miscemus affatus, ita et nostra opinio specialiter a vobis mereatur affectum. XVIII. FORMULA PRAEFECTURAE ANNONAE. Si ad hanc mensuram censendae sunt dignitates, ut tanto quis honorabilis habeatur, quanto civibus profuisse cognoscitur, is certe debet esse gloriosus, qui ad copiam Romani populi probatur electus. tui siquidem studii est, ut sacratissimae urbi praeparetur annona, ubique redundet panis copia et tam magnus populus tamquam una mensa satietur. per officinas pistorum cibosque discurris, pensum et munditiam panis exigis nec vile iudicas esse, unde te possit Roma laudare: merito, quando gloria singularis est illius civitatis affectus. Et ne quod agis aliquid putetur extremum, carpentum praefecti urbis mixta gratificatione conscendis. tu illi in spectaculis coniunctissimus inveniris, ut plebs, quam industria tua satiat, in suam reverentiam te honoratum esse cognoscat. nam si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones civicas momentanea satisfactione dissolvis et per te prospicitur, ne quid a populis conquerentibus excedatur. Non immerito Pompeius fertur copiae quantitate provisa usque ad rerum pervenisse fastigia, quia merito singularis amor est populi, cum potuerit a penuria liberari. hinc ille gratificationem meruit plausumque popularem: hinc unice semper amatus est et in gratia civium omnium vicit facta maiorum: qui ne aliquando inhonore diceretur, cum nominis taxatione vocabatur et Magnus.