Latin
7.1.54 to 7.1.59
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.1.54-59
Not analysed yet
XXVII. FORMULA HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS DE COMITIVA SUPRA SCRIPTA. [1] Utile est unum semper eligere, cui reliqui debeant oboedire, quia, si voluntas diversorum vaga relinquitur, confusio culparum amica generatur. itaque civitatis vestrae comitivam per indictionem illam nos illi largitos fuisse noveritis, cui saluberrimam parientiam commodate, ut causis vestris ferat remedium, et iussionibus publicis procuret effectum: scituri quod, si quis se probabili devotione tractaverit, similia de nostris sensibus haud irrite postulabit. XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE). [1] Gratum vobis esse confidimus, quando militiae vestrae iudices destinamus, quia tunc ordines vestros agitis, quotiens vobis non defuerit praesentia iudicantis. relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur. vobis ergo actum cedimus, dum ad vos dirigimus dignitates et tam diu vos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos sitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. [2] Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut cum laus optata comitetur. cui devotionem iustissimam commodantes in his quae vobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus. XXVIIII. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM. [1] Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina. [2] Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis invitare venientes. non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus.