Latin
7.1.60 to 7.1.65
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.1.60-65
Not analysed yet
XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM. [1] Aequitati convenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui vobis tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. divina sunt ista iudicia, non humana, ut quem superna ad debitum tempus voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. [2] Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venisse cognoscimus. quapropter illi pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur. XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA. [1] Cum in urbo Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum vicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primates sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. [2] Si quos etiam comitiacorum ad comitatum iudicaveris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo subiacebit arbitrio. eos autem, quos retinendos putaveris, indulta securitate potientur, ita tamen, ut vicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat. XXXII. FORMULA QUA MONETA COMMITTITUR. [1] Omnis quidem utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur, ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas quaeri, ubi et vultus noster imprimitur et generalis utilitas invenitur. nam quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus corde venerari debet, manus sacrilega violare festinet? additur quod venalitas cuncta dissolvitur, si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in mercimoniis corruptum videtur offerri. quis ergo patiatur unius esse commodum dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium? [2] Sit mundum quod ad formam nostrae serenitatis adducitur: claritas regia nil admittit infectum. nam si vultus cuiuslibet sincero colore depingitur, multo iustius metallorum puritate principalis gratia custoditur. auri flamma nulla iniuria permixtionis albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa qualitate permaneat. nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate peccaverit? [3] Pondus quin etiam constitutum denariis praecipimus debere servari, qui olim penso quam numero vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens compendium et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. pecunia enim a pecudis tergo nominata Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est. quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in antiquam cognoscatur redire vilitatem. [4] Proinde te, cuius nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per iuge quinquennium monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum inpressisse perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis potuerit inveniri. nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris, ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.