Latin
7.199 to 7.209
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.199-209
Not analysed yet
XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS. Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter expedire. idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare. quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit, ut, dum illis excusatio victualium tollitur, necessaria vivacius exigantur. XX. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER IUDICEM AGANTUR. Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur iniungere ,quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. et ideo binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca decrevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis, ita ut omnis quantitas intra kal. Martiarum diem sollemniter impleatur, ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. tuam enim tetigisset iniuriam, si alter eos titulos videretur exigere, quos ad te praeceperunt leges sacratissimae pertinere. XXI. FORMULA BINORUM ET TERNORUM, SI PER OFFICIUM AGANTUR. Quamvis prisca consuetudo binorum et ternorum exactionem ad te iusserit pertinere ,tamen, ne te multiplex occupatio praegravaret et impedimenta tibi faceret sollicitudo geminata, illum et illum scriniarios officii nostri duximus destinandos, ut tibi officioque tuo debeant imminere, quatenus cum eorum solacio intra kal. Martiarum diem ad illustrem virum illum comitem sacrarum largitionum sollemnis quantitas deferatur, ne opinionis publicae reus efficiaris, si largitiones sacras per moram aliquam putaveris esse tardandas. ita ut te excipiendum esse non existimes, quem nos credidimus adiuvandum. nam si quid minus fuerit quam oportebat illatum, de tuis hoc noveris facultatibus eruendum.