Latin
7.210 to 7.219
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.210-219
Not analysed yet
XXII. FORMULA COMMONITORII ILLI ET ILLI SCRINIARIIS DE BINIS ET TERNIS. Non dubitamus esse gratissimum, quando quis commonetur officium implere susceptum, quia illud est potius grave, si miles vivat otiose, cui quaestus est actio sua, honor principalis iniunctio. similis enim discincto habetur, qui ignobili torpori relinquitur. quapropter per indictionem illam ad illam vos provinciam iubemus accedere :ut cum iudice vel eius officio intra diem kal. Martiarum quae de binis et ternis quantitas sollemniter postulatur, ad comitis sacrarum scrinia, postposita dilatione, dirigatis, sic tamen, ut nec aerarium nostrum aliquid minus a consuetudine percipiat nec possessor supra modum professionis exsolvat. et non dubitetis commonitionis nostrae periculum sustinere, si quid actum contra priscum ordinem potuerimus agnoscere. XXIII. FORMULA VICARII PORTUS. Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. in parvis enim discitur, cui potiora praestentur. XXIIII. FORMULA PRINCIPIS DALMATIARUM. Magna inter collegas suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus. cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci probatur exemplo, sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur, totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur ereditus, ut sine te nequeat esse perfectus.