Latin
7.220 to 7.228
Cassiodorus, Variarum Libri XII 7.220-228
Not analysed yet
Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu vitem tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quin etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur, postquam voluntas iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea implesse merito sentiaris. Itaque per indictionom illam ad illam te provinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis vilitatibus accuseris. reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine tuo creditur, et in moribus sentiatur. XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR. Invitat nos consuetudo sollemnis et vobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si vos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod videtur priscis sanctionibus convenire. sic enim Gothos nostros deo iuvante produximus, ut et armis sint instructi et aequitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod vos efficit singulares, si assueti bellis videamini legibus vivere cum Romanis. Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari. XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM. Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus.