Latin
8.253 to 8.261
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.253-261
Not analysed yet
XXVIII. CUNIGASTO V̅· I̅· ATHALARICUS REX. c. a. 527 Permovit serenitatem nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris proprii agellum,- quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum, adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem ultimae servitutis imponi. Atque ideo magnitudo tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere. Momenti iura si competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima disceptationibus non desistat. cesset violenta praesumptio ,ut causa iudicis cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. sufficit enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam. XXVIIII. HONORATIS POSSESSORIBUS ET CURIALIBUS PARMENSIS CIVITATIS ATHALARICUS REX. c. a. 527 Dignum est, ut libenti animo faciatis quae iuberi pro urbis vestrae utilitate cognoscitis: nam quod proprio sumptu decuit aggredi, compendiose vobis constat offerri. civitatem siquidem vestram diutina siccitate laborantem iuvante deo domnus avus noster saluberrima unda rigavit. Cui nunc studio vestro cloacarum ora pandantur, ne, sordium obiectione tardata, reciprocans unda vestris aedibus illidatur et quas debuit abluere, easdem vobis cogatur inferre. cui operi, quamquam vos urgere debeat civicus amor, virum spectabilem Genesium praecipimus imminere, ut nos ad meliora provocetis ,si quae iussimus gratanter efficitis. XXX. GENESIO V̅· S̅· ATHALARICUS REX, c. a. 527 Amore civitatis vestrae antiqui operis formam domnus quidem avus noster regia largitate construxit. sed nihil prodest aquarum copias urbibus inmisisse, nisi nunc provideatur cloacarum opportuna digestio: more vitae humanae, cuius ista salubritas continetur, si quod ore quis suscipit, alia parte corporis relaxatus effuderit.