Latin
8.262 to 8.267
Cassiodorus, Variarum Libri XII 8.262-267
Not analysed yet
Et ideo sublimitas tua Parmenses municipes huic faciet operi naviter insistere, quatenus antiquos cuniculos sive subterraneos sive qui iunguntur marginibus platearum diligenter emendent, ut cum sollenmiter optatus vobis liquor influxerit, nulla abiecti laetaminis obiectione tardetur: quia gratiam unda non habet nisi quae iugiter influit et visa semper abscedit. illa enim quae pulchre rivis exercitata ridet, quam deformis est in lacunis: palus enim nec visu grata, nec iumentis accommoda. Elementum pulcherrimum quidem, sed cum in naturali puritate servatur. sine hoc agri squalent, urbes anhela siccitate fatigantur, ut merito antiqua prudentia quoa a civica conversatione segregandos esse iudicavit, aquarum interdictione puniverit. quapropter tam utillimae rei omnium debet studere consensus, quia civis animum non habet, qui urbis suae gratia non tenetur. XXXI. SEVERO V̅· S̅· ATHALARICUS REX. c. a. 527 Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum, quae populorum probantur habere conventum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris ordinationibus necessarius servit effectus. feris datum est agros silvasque quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt: eanori turdi amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad simplieem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat. Contra animosi accipitres, aquilae venatrices et supra omnes alites acutius intuentes volatus solitarios concupiscunt ,quia rapaces insidiae innoxia conventicula non requirunt ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum altero non desiderant invenire. sic mortalium voluntas plerumque detestabilis est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni veraciter credi, cuius vitae testis non potest inveniri.