Latin
9.161 to 9.165
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.161-165
Not analysed yet
Nam et si quid inique vel acerbe hactenus pertulerunt, non credant a nostra mansuetudine neglegendum, qui nec nobis otia damus, ut illi secura pace ac tranquilla laetitia perfruantur: cito sentiunt quia nos amare non possumus, quos illi pro suis excessibus horruerunt. nam quorum gratiam impetrare possunt, qui suis civibus displicere meruerunt et, dum tempus habuissent amoris publici, egerunt unde iuste debeant execrari? XVIII. EDICTUM. ATHALARICUS REX. a 533/534 Provide decrevit antiquitas universitatem edictis generalibus admoneri, per quae et delictum omne corrigitur et excedentis verecundia non gravatur. cuncti enim sibi aestimant dici, ubi nullum constat exponi et similis fit innocentis, quem contigerit sub communione purgari. hinc et nostra vere pietas custoditur, dum feriato gladio nascitur metus et provenit sine cruore correctio. commovemur enim placati, minamur otiosi et clementer irascimur, quando vitia sola damnamus. diu est, quod diversorum querellae nostris auribus crebris susurrationibus insonarunt quosdam civilitate despecta affectare vivere beluina saevitia, dum regressi ad agreste principium ius humanum sibi aestimant feraliter odiosum. quos nunc apte iudicavimus comprimendos ut eo tempore inimica bonis moribus crimina persequamur, quo hostibus reipublicae divina virtute resistimus. utrumque quidem noxium, utrumque pellendum: sed tanto gravius grassantur vitia quanto probantur interna. unum recumbit in altero. facilius quippe inimicorum acies cadunt, si nostrorum delicta subducimus. Primam humano generi noxiam pervasionem ,sub qua nec dici potest civilitas nec haberi, severitate legum et nostra indignatione damnamus statuentes, ut sanctio divi Valentiniani )adversum eos diu pessime neglecta consurgat, qui praedia urbana vel rustica despecto iuris ordine per se suosque praesumpserint expulso possessore violenter intrare. nec aliquid de eius districtione detestabili volumus temperatione mitigari, insuper addentes ut, si quis ingenuorum ad satisfaciendum legi superius definitae idoneus non habetur, deportationis protinus subiaceat ultioni, quia plus debuit cogitare iura publica, qui se noverat alibi non posse sustinere vindictam. iudices igitur competentes, ad quos potest admissum facinus pertinere, si invasorem, cum possint amovere, pertulerint tenere praesumpta, et adepti cinguli honore priventur et fisco nostro tantum fiant obnoxii, quantum praesumptor potuisset addici, in auctoribus tamen facinoris manentibus constitutis. quod si quis in tantam raptatus amentiam tyrannico spiritu iuri publico parere neglexerit viribusque praepotens destinati officii spreverit paucitatem, relatione iudicis nostris auribus notabilis ingeratur, ut indulta executione saionum ultionem sentiat vigoris regii, qui oboedire noluit cognitori.