Latin
9.166 to 9.170
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.166-170
Not analysed yet
Et quia summis principibus iuris communione vivendum est, si quis legum ordine praetermisso nomine publico titulos praesumpserit vel praesumpsit affigere, in tantum possidenti fiat obnoxius, quantum sanctio superius memorata testatur. merito enim et sacrilegii poena percellitur. qui iniquo pervasionis pondere ausus est maiestatem regii nominis ingravare. litis quoque expensas iudicio superatus exsolvat, quia hinc dantur fomenta detestabilis iurgii, cum improbi vincuntur illaesi, nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum. Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderit promerendum, adversario suo, quantum ad causam eius pertinet, de consecuta serie iussionum nihil aestimet supprimendum :ni fecerit, careat impetratis, vel si aliquid ex eo agere temptaverit, nihilominus habeatur infirmum, quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis. Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsius coniugium habeatur illicitum: ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere temptavit. sive pro coniunctionibus caritate privatur, futurum illi matrimonium iure denegamus, quia non meretur iugalis reverentiae praemia consequi ,qui in genialis tori ausus est divisione grassari. sed ne aliquos huius sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos, quos spes non habet praesentis coniugii vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione praesumpserint, facultatum suarum priventur media portione fisci protinus viribus applicanda. si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequiverit vindicari, poena religentur exilii, ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem iuris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subiacere fortunae. sed haec de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit. Ceterum in adulteris totum districtissime volumus custodiri, quicquid divali potuit commonitione decerni. Uno tempore duabus nemo copuletur uxoribus, quia se noverit rerum suarum amissione plectendum. nam aut libido est, et recte perfrui non sinitur: aut cupiditas, et iure nuditate damnatur.