Latin
9.71 to 9.74
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.71-74
Not analysed yet
Vincitur natura, dum eam meliorat industria. pulchrior est dum arserit, potior dum decoxerit, quia tantum crescit ad pretia, quanta fuerit sinceritate mundata. origo quidem nobilis, sed de flamma suscipit vim coloris, ut magis credas inde nasci, cuius similitudine videtur ornari. sed cum auro tribuat splendidum ruborem, argento confert albissimam lucem, ut mirum sit unam substantiam tradere, quod rebus dissimilibus possit aptari. proinde quicquid ad exercendam huius artis peritiam pertinere cognoscitis, ordinatio vestra perficiat, ut et terra Bruttiorum ex se tributum quod dare possit inveniat, quae fructibus copiosa luxuriat. decet enim ut inter tanta bona nec illa desint quae putantur esse praecipua . cur enim iaceat sine usu, quod honestum potest esse compendium? Aurum si quidem per bella quaerere nefas est, per maria periculum, per falsitates opprobrium, in sua vero natura iustitia. honesta sunt lucra per quae nemo laeditur et bene adquiritur quod a nullis adhuc dominis abrogatur. grypes aurum iugiter leguntur effodere atque huius metalli inspectione gaudere: quibus quoniam non est ambitus lucri, cupiditatis crimine non dicuntur accendi, scilicet, quia omnis actus in qualitate propositi est et non est vituperandum quod nulla fuerit voluntate laseivum. sint ergo sedula operatione continui quaestus, invidiam non pavescant: quod ars dicitur, a crimine liberatur. IIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ ATHALARICUS REX. c. a. 527 Felix qucrella est, quando leges pietate superantur, et beata condicio subiectorum, si cognoscant illum aliis misertum, quem et sibi optant esse propitium. neque enim ob aliud curiales leges sacratissimae ligaverunt, nisi ut, cum illos soli principes absolverent ,indulgentiae praeconia reperirent, hoc est, ubi dominus adversum sua iudicia amabili concertatione dissentit, quando et ipsius quaedam iustitia est, ut qui pius dicitur, districtionis termino minime teneatur. nam et iste quidam rationabilis ordo est militia tandem solvere, qui inpares laboribus probantur existere. curialis enim, si nulla valitudine corporis continetur, ad solas deceptiones apponitur, et adesse quid proderit, si eum contingat defectum viribus inveniri? similis quippe est absenti, a quo non poterint imperata compleri. deinde dum curia multiplici numerositate laetetur, non videtur perculsa damnis paucos perdidisse de plurimis.