Latin
9.75 to 9.80
Cassiodorus, Variarum Libri XII 9.75-80
Not analysed yet
Quapropter illustris magnificentia tua Agenantiam uxorem Campaniani viri disertissimi in Lucania provincia constitutam filiosque eorum de albo curiae suae faciat diligenter abradi, ut Ventura posteritas nesciat fuisse quod vetatur obicere, quia calumnia non praesumitur, ubi aliqua probatio non habetur. proinde in possessorum numero potius collocentur passuri nihilominus molestias quas ipsi aliis ingerebant. Ad tributa enim solita turbabuntur: faciem compulsoris horrebunt –a potestatibus iussa prius venisse nesciebant –,et votiva ignorantia fatigati formidare delegata incipient per quae antea timebantur. nam et ex ea parte bonis moribus vixisse probandi sunt, quando patiuntur inter illos otiosi vivere, quorum se non cognoscunt odia meruisse. alioquin non paterentur sub illis esse, quos se cognoscebant malis actibus incitasse. fruantur ergo beneficio principali: vivant remissa pace tranquilli, qui fuerunt in actionum suarum qualitate compositi. V. EPISCOPIS ET HONORATIS ATHALAEICUS REX. c. a. 527 Possessorum territorii vestri querella comperimus supra temporis necessitatem quorundam civium suorum execrabilem sustinere saevitiam, dum primo tempore panicii speeiem coemptam in propriam recondidere substantiam spectantes caritatem mediocribus gravem, ut parcius reponentibus detestabilem inferant nuditatem, quando homines in famis periculo constituti rogantes offerunt quo se spoliari posse cognoscunt . in necessitate siquidem penuriae pretii nulla contentio est, dum patitur quis induci, ne possit aliqua tarditate percelli. Haec igitur vota damnantes praesentes direximus portitores, ut sive in gradu sive in aliis locis frumentorum condita potuerint invenire, tantum sibi unusquisque dominus vel familiae suae retineat, quantum se expendere posse cognoscit, reliquum periclitantibus vendat, praesentibus scilicet harum gerulis, qui ad eam rem destinati esse noscuntur, moderata tamen pretii quantitate, qua eum constiterit a suis provincialibus comparasse, ut nec nimium gravetur qui emit et aliquo compendio foveatur ille qui distrahit. Quapropter libentibus animis implete quae iussa sunt, quia vobis debetis invicem in hac parte consulere, ne, dum caritatem nimiam quaeritis, scelestum vobis aliquid potius, quod absit, optetis. ne quis ergo venditionem sibi inpositam conqueratur, sciat libertatem in crimine non requiri, sed illud boni ingenii magis esse, si non festinet excedere. vendat itaque sub iusta ratione qui distrahit. si consentit, operatur laudem suam: si discrepat. nostrum facit esse praeconium, quando bonum est iubentis, si iustitia imponatur invitis.