Latin
Lines 1.5-1.7
Censorinus, Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium 1.5-7
Not analysed yet
XVI. Nunc vero quatenus de die natali scribo, meum munus inplere conabor, tempusque hodiernum, quo maxime flores, quam potero lucidissimis notis signabo; ex quo etiam primus ille tuus natalis liquido noscetur. Tempus autem non diem tantum modo vel mensem vel annum vertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum vocant, et quod saeculum nominant. Ceterum de aevo, quod est tempus unum et maximum, non multum est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine, quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum magis quam ad alterum pertinet. Hoc in tria dividitur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito. Haec inter se tempora, ante actum dico et venturum, neque paria sunt, neque ita, ut alterum altero longius breviusve videatur: quidquid enim non habet finem, conlationem mensurae non recipit. Quapropter aevum neque annorum nec saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae.
Itaque ut saecula possim percurrere et hoc nostrum praesens designare, omissis aureis argenteisque et hoc genus poeticis, a conditu urbis Romae, patriae nostrae communis, exordiar, et quoniam saecula aut naturalia sunt aut civilia, prius de naturalibus dicam.
XVII. Saeculum est spatium vitae humanae longissimum partu et morte definitum. Quare, qui annos triginta saeculum putarunt, multum videntur errasse. Hoc enim tempus genean vocari Heraclitus auctor est, quia orbis aetatis in eo sit spatio. Orbem autem vocat aetatis, dum natura ab sementi humana ad sementim revertitur. Hoc quidem geneas tempus alii aliter definierunt: Herodicus annos quinque et viginti scribit dici genean, Zenon triginta. Saeculum autem quid sit, usque adhuc arbitror ad subtile examinatum non esse. Poetae quidem multa incredibilia scripserunt, nec minus historici Graeci, quamvis eos a vero par non fuit decedere; ut Herodotus, apud quem legimus Arganthonion Tartessiorum regem centum et quinquaginta annorum fuisse, aut Ephorus, qui tradit Arcadas dicere apud se reges antiquos aliquot ad trecentos vixisse annos. Verum haec ut fabulosa praetereo; sed inter ipsos astrologos, qui in stellarum signorumque ratione verum scrutantur, nequaquam etiam convenit. Epigenes in centum duodecim annis longissimam vitam constituit, Berosos autem centum sedecim; alii ad centum viginti annos produci posse, quidam etiam ultra crediderunt. Fuerunt qui non idem putarunt ubique observandum, sed varie per diversas regiones, prout in singulis sit caeli ad circulum finitorem inclinatio, quod vocatur clima.