Latin
Lines 1.8-1.9
Censorinus, Censorini de Die Natali Liber ad Q. Caerellium 1.8-9
Not analysed yet
Sed licet veritas in obscuro latet, tamen in unaquaque civitate quae sint naturalia saecula, rituales Etruscorum libri videntur docere, in quis scriptum esse fertur initia sic poni saeculorum: quo die urbes adque civitates constituerentur, de his, qui eo die nati essent, eum, qui diutissime vixisset, die mortis suis primi saeculi modulum finire, eoque die qui essent reliqui in civitate, de his rursum eius mortem, qui longissimam egisset aetatem, finem esse saeculi secundi. Sic deinceps tempus reliquorum terminari. Sed ea quod ignorarent homines, portenta mitti divinitus, quibus admonerentur, unumquodque saeculum esse finitum. Haec portenta Etrusci pro haruspicii disciplinaeque suae peritia diligenter observata in libros rettulerunt. Quare in Tuscis historiis, quae octavo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint quibusve ostentis eorum exitus designati sint, continetur. Itaque scriptum est quattuor prima saecula annorum fuisse centenum, quintum centum viginti trium, sextum undeviginti et centum, septimum totidem, octavum tum demum agi, nonum et decimum superesse, quibus transactis finem fore nominis Etrusci.
Romanorum autem saecula quidam ludis saecularibus putant distingui; cui rei fides si certa est, modus Romani saeculi est incertus: temporum enim intervalla, quibus ludi isti debeant referri, non modo quanta fuerint retro ignoratur, sed ne quanta quidem esse debeant scitur. Nam ita institutum esse, ut centesimo quoque anno fierent, id cum Antias aliique historici auctores sunt, tum Varro "de scenicis originibus" libro primo ita scriptum reliquit: cum multa portenta fierent, et murus ac turris, quae sunt inter portam Collinam et Esquilinam, de caelo tacta essent, et ideo libros Sibyllinos XV viri adissent, renuntiarunt, uti Diti patri et Proserpinae ludi Tarentini in campo Martio fierent tribus noctibus, et hostiae furvae immolarentur, utique ludi centesimo quoque anno fierent. Item Titus Livius libro CXXXVI: eodem anno ludos saeculares Caesar ingenti apparatu fecit, quos centesimo quoque annohis enim terminari saeculumfieri mos fuit. Contra ut decimo centesimoque anno repetantur, tam commentarii XV virorum quam Divi Augusti edicta testari videntur, adeo ut Horatius Flaccus in carmine, quod saecularibus ludis cantatum est, id tempus hoc modo designaverit: certus undenos decies per annos |orbis ut cantus referatque ludos |ter die clara totiensque grata |nocte frequentes. Quae dissensio, temporum si veterum revolventur annales, longe maris in incerto invenietur. Primos enim ludos saeculares exactis regibus con stat post Romam conditam annis CCXLV a Valerio Publicola institutos esse, at ad XV virorum conmentarios anno CCXCVIIII M. Valerio Spurio Verginio conss. Secundi fuerunt, ut *tradidit, **coss. anno post urbem conditam octavo et quadringentesimo, ut vero in commentariis XV virorum scriptum est, anno CCCC et decimo M. Valerio Corvino II C. Poetilio cons. Tertii ludi fuerunt Antiate Livioque auctoribus P. Claudio Pulchro L. Junio Pullo cons. anno *,at ad XV virorum commentarios anno quingentesimo duodevicensimo P. Cornelio Lentulo C. Licinio Varo cons. De quartorum ludorum anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marcio Censorino M' Manilio cons. post Romam conditam anno DCV. At Piso Censorius et Cn. Gellius sed et Cassius Hemina, qui illo tempore vivebat, post annum factos tertium adfirmant Cn. Cornelio Lentulo Lucio Mummio Achaico cons. ,id est anno DCVIII; in XV virorum autem commentariis notantur sub anno DCXXVIII M. Aemilio Lepido L. Aurelio Oreste cons. Quintos ludos C. Furnio C. Junio Silano conss. anno DCCXXXVII Caesar Augustus et Agrippa fecerunt; sextos autem fecit Ti. Claudius Caesar se IIII et L. Vitellio III cons. anno DCCC, septimos Domitianus se XIIII et L. Minucio Rufo cons. anno DCCCXLI, octavos imperatores Septimius et M. Aurelius Antoninus Cilone et Libone cons. anno DCCCCLVII. Hinc animadvertere licet neque post centum annos ut hi referrentur ludi statum esse, neque post centum decem. Quorum etiamsi alterutrum retro fuisset observatum, non tamen satis id argumenti esset, quo quis his ludis saecula discerni constanter adfirmet, praesertim cum ab urbis primordio ad reges exactos, annos CCXLIIII, factos esse auctor sit nemo, quod tempus procul dubio naturali maius est saeculo; quodsi quis credit ludis saecularibus saecula distingui, sola nominis origine inductus, sciat saeculares WATERdici potuisse, quod plerumque semel fiant hominis aetate, ut multa alia, quae rara sunt, post saeculum evenire loquentium consuetudo usurpat.