Latin
10
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 10
Unproofread scanNot analysed yet
Res itaque, vt videtur, est magnopere inuoluta, &incertissima: nam, vel argumentum ductum a diuersitate motus ad diuersitatem naturae ostendit diuersitatem formae in grauibus, &leuibus, in coelo vero diuersitatem materiae; vel, si in vtrisque ostendit diuersitatem formae, in grauibus &leuibus, ostendit diuersitatem formae cum materia coniunctae, in coelo diuersitatem formae abiunctae a materia. Quapropter haec demonstratio de natura coeli a motu deducta, est implicita, ac proinde debilis, innitens tam nutanti fundamento. Non minoris difficultatis est alia obiectio, quae est magis propria rationis Aristotelicae, in qua nunc versamur. Huius vero dat occasionem Alexander apud Simplicium conmento 22. 1. de Coelo, &est talis. Si ex contrarietate motus arguitur contrarietas naturae, oportet ex maxima contrarietate motuum, arguere maximam contrarietatem naturarum, er go terra, &ignis, quae habent motus maxime contrarios, erunt corpora, quae habebunt naturas maxime contrarias. Quocirca terra erit magis contraria igni, quam aqua, cuius oppositum, &dicitur in 2. de Ortu, &interitu, &docet ratio: quia ambabus primis qualitatibus formalibus differt aqua, quae est frigida &humida, ab igne, qui est calidus &siccus. Terra vero, quae est frigida, &sicca, cum igne conuenit ea qualitate, quae est illi primo formalis, &differt sola frigiditate; non illa quidem etiam plena, quia terra, vt habetur eodem loco, non est plene frigida. Augent obiectionem, quia si contrarij motus dicunt contrarias naturas, sequetur duo vni esse contraria: habet enim aer motum sursum, qui est motui deorsum, quo terra mouetur, oppositus; habet &ignis motum sursum, qui similiter motui terrae est contrarius. Quare aer, &ignis erunt duae substantiae vni terrae contrariae. Quinimo &sequetur, vnum esse sibiipsi contrarium: aer enim sphaere ignis deorsum fertur, e sphaera aquae sursum, ideo postquam habet contrarios motus, erit idem existens sibiipsi contrarius. Adiungi tur istis non leuior dubitatio hoc pacto. Animaduertit Simplicius non remoueri a coelo omnem contrarietatem; sed ea sola contraria ab illo separari, quae se mutuo expellunt, &inuicem transmutantur. In coelo enim non negatur esse contrarie tas motus, &status, dum circumuoluitur in eodem loco quie scentibus insuper polis.