Latin
11
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 11
Unproofread scanNot analysed yet
Dicatur etiam contrarietas motus, &motus, dum circumuoluuntur orbes ab ortu in occasum, &ab occasu in ortum; identitatis insuper &diuersitatis; vnius &multitudinis; rari &densi; concaui &conuexi. Non omnia igitur contraria a coelo abdicantur, sed ea sola, in quibus est actio, &passio. Idem Simplicius ex Alexandro commento 24. 1. de Coelo, obseruans illam propositionem, quae scribitur 2. de Coelo, textu 3. coelum esse impassibile omnis mortalis diffi cultatis, admonebat nihil vetare in coelo esse alias contrarieta tes, &afferebat exemplum de coloribus, quippe quia astra sint colorata: quod, si omnis color habet contrarium alium colorem, colori ipsius coeli erit contrarius alius color. Quare non oportet omnem contrarietatem a coelo remoueri; sed eam solam, quae est in passionibus, secundum quas fit alteratio ma terialis, &generatio &corruptio. Idipsum profert Alexander 1. Meteor. com. 17. aduertit quippe proprijs verbis Aristotelem dixisse, coelum non simpliciter impassibile; sed impassibi le omnis mortalis difficultatis, quia nihil vetat, coelum subijci alijs passionibus, vt illuminationibus: quinimo ait &motus est quaedam passio. His sic positis, ita arguitur. A motu non arguimus de natura rei, nisi prout est mouens; qualitates mouentes sunt grauitas, &leuitas, quae non sunt actiuae, &passiuae ex secundo de Ortu, &interitu, textu 8. ergo videtur pueriliter argui, quod coelum careat generatione &corruptione, quia careat contrarietate motus: eae enim qualitates, quae ex motu accipiuntur, nihil faciunt ad generationem, &corruptionem. Et sicuti alias in ipso ponere: quae non sunt inuicem trans mutabiles, nihil facit ad ponendum ipsum generationi, &cor ruptioni obnoxium; ita istas ab illo seiungere, ad quas nihil attinet generatio; &corruptio, hoc instituto, vt ab eo per illarum remotionem, remoueatur generatio &corruptio, aut est inaniter laborare, aut velle decipere vtendo sophismate, in quo accipitur pro medio illud; quod non est medium, quorum rum vtrumque maximopere dedecet Philosophum.