Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si adeo immutabile est lac, cur non licet ita arguere, vt faciebat Aristoteles textu 22. primi de Coelo? Dicebat sane haberi signum coelestis ęter nitatis, &substantiae coelorum ab elementis diuersae, quia post hominum memoriam sit obseruatum, neque secundum totam, neque secundum partes aliquid vnquam fuisse in coelo permutatum. Cur non sic de lacte licet dicere? Ne minima quidem obseruata est post hominum memoriam in eo immu tatio, ergo non est de natura elementorum, quia in istis, ne momento quidem cessat mutatio. Adiungatur, lac statui de natura cometarum. Si itaque fiunt cometae variarum magnitudinum, variarum figurarum, quae omnes mutantur &intereunt; vnde huic lacti tanta inuariabilitas, quantam non pati tur mortalis natura? Calor, &frigus alterant totum aerem; hunc circulum non alterant, quae praerogatiua est ista? Inter omnia sane fluxa, &inuariabilia ea maxime talia esse conspiciuntur, quae in aere fiunt. Quod si lac est inuariabile, quid hoc est, quod illud aeris affectionem statuere contendimus? Nec minor est dubitatio circa lactis situm. Primo quidem stellae tam distantes, quomodo agunt in aerem ad faciendam talem segregationem, qualis dicitur? Et quid est ista segrega tio? Quomodo sub illis stellis fit illius halitus congregatio? Aristoteles sane quaerens, quomodo mundus inferior coelo incalescat, &quomodo hic halitus generetur, posuit vnum solem id praestantem, non sidera inerrantia, quia nimium distant. Quod si stellae inerrantes sub se congregant, sicut cometae sub plurimis indifferenter fiunt, cur singulariter lac sub illis, &non sub alijs? Quod si hoc fit propter frequentem numerum stellarum, quam ob causam dicebat Philosophus, La cteum orbem clarius fulgere in Sagittario, &Geminis, quia stellae ibi sunt frequentes; cur non fit eadem congregatio &incensio, &apparentia sub Orione, vel sub Arcto, vbi sunt plura &maiora sidera? Coelum praeterea semper voluitur, aer etiam cum ipso, attamen tardior est motus aeris. Quomodo ergo circulus iste aereus existens non retrocedit, sed semper sub coelo in eodem situ conseruatur?