Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus difficultatis alia faciunt; quomodo potest esse tantus halitus, quantus requiritur ad constitutionem, &conseruationem tam ma gni circuli a terra educti? Iam terra deberet esse consumpta. Alitur cometa halitu superueniente, sed alitur aliquo tempore, tandem languet &corrumpitur. Quomodo iste semper du rat? semper viget? Quomodo sufficit ad tantum terra? Si etiam igneus est ille circulus; cur non aerem absumit? Sic profecto habebit ignis magnum excessum ad aerem, &ad alia elementa. Experimur vno facto exiguo cometa, ingentes sub sequi siccitates. Quid non faciet hic tam magnus circulus? Deberet saltem in parte terrae illi respondente aliquis aestus ex illo haberi. Ait insuper Philosophus, cometam non consistere sub Zodiaco, quia Sol &Planetae semper transeuntes halitum disperdunt. Quonam igitur modo consistit cometa hic magnus, vbi connectitur signis Sagittarij, &Geminorum, quae sunt in Zodiaco? Aiunt, debere eum, si est infra sidera, occultare sidera, aut aliquo pacto obumbrare, vt de nubibus videmus. Contendunt vero praesertim ex varietate aspectus, quia nihil eorum, quae in aere existunt, idem videtur vbique gentium: quinimo in omnibus Planetis vsque ad tres superiores est euidens aspectus varietas. Iste autem circulus vbique gentium idem videtur cum nulla diuersitate. Quare opus est, illum esse in coelo, non autem infra Lunam, quae ipsum praeterit, aut pręuenit iuxta conditionem ex Ptolomeo inferiorum siderum. Vnde iudicatur eam esse infra ipsum collocatum. Haec fere sunt, quae obijciuntur, &quibus creditur non posse haberi responsionem. Sententia Aristotelis. Caput IV. IFFICILE est dissentire a viris inclytis, &mul tae in Peripato, ac promeritae celebritatis; verumtamen nunquam non videndum pro veri tatis inuestigatione.