Latin
125
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 125
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam Zimara in tabula, ex hoc arguit animationem, ratio ne intelligentiae, oportet scire, quod πράξις non de intellectione intelligentiae vllibi fuit vnquam enuntiata. Est &Porphyrius, qui dicit rationalia sumus nos, &Dij, nomine Deorum significans coelos, dicunt autem eum esse Platonicum, tamen is profitetur se dicere maxime secundum Peripateticos. Est D. Thomas in 2. contra gentes capite 70. qui sic habet: Constat autem, quod coelum non habet animam sensitiuam secundum Aristotelem, haberet enim diuersa organa, quae non competunt sim plicitati coeli. Et ad hoc significandum subiungit Aristoteles, quod quibus de numero corruptibilium inest intellectus, insunt omnes po tentiae, vt daret intelligere, quod aliqua incorruptibilia habent intellectum quae non habent aliae potentiae animae, scilicet corpora coe lestia. Non oporiet igitur dicere, quod intellectus continuetur corporibus coelestibus per phantasmata; sed oportebit dicere, quod intellectus secundum suam substantiam vniatur corpori coelesti, vt forma. Esto igitur acceptum, animam coeli esse animam rationalem, tanquam partem eius essentialem. In hanc eandem sententiam loquitur Plato in Epinomide. Oportebat igitur hominibus argumento esse, quod astra, vniuersusque ille circuitus mentem habeant, quia eadem semper agunt. Maximo enim, atque mirabili temporis spatio iam ante quid sibi agendum sit, deliberarunt, nec sursum, deorsumque nunc hoc, modo illud consilio probant. Quare nec errant, nec praeter antiquum ordinem reuoluuntur. Mul tis autem nostrum contra visum est, haec quia eadem, &similiter semper agunt, animam non habere. Hanc insanam opinionem sequutum vulgus genus humanum, quia moueatur, vitam, mentemque habere putauit. Diuinum vero, quia in eisdem permaneat lationibus mente carere. Decebat autem pulchriora, melioraque &Dijs gratiora sentire, quod propterea mentem habeant, quia per eadem similiter perfecta eadem semper agunt. Relinquitur modo, vt philosophemur de hac anima Coeli ex ijs, quae in nostra anima rationali apparent. Sumus enim, dicebat Porphyrius, rationalia nos, &Dij, quod nobis praescribit hunc modum ex similitudine nostrae animae philosophandi de illa. Et Simplicius in prooemio de Anima ait, Aristotelem de hac particu lariter non fuisse locutum, ita scribens: Forte contentum Platonicis speculationibus circa ipsam, vel ex ijs, quae de nostri intellectus summitate dicit, volens nos deducere ad animam coeli.