Latin
126
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 126
Unproofread scanNot analysed yet
Nostra modo anima duas habet differentias intellectus, possibilis, &agentis. Statuimus, quod illa anima est essentia informans coelum praedita facultate simili nostro intellectui possibili. Ra tio quae nos mouet est: quia debet intelligere intelligentiam, quam non potest intelligere per suam essentiam, cum ipsa sit materialis, vnde relinquitur, vt illam intelligat per receptionem, quod non erit nisi sit praedita facultate simili nostro intellectui possibili. Vtrum autem &agens intellectus ei sit necessarius, in discursu fiet manifestum. Ex operationibus autem facultates innotescunt, quare sit &nobis ab operationibus exordium. Intellectionem practicam, &speculatiuam tri buimus animae coelesti. Qua ratione id fiat, diligenter videndum, neque hoc committendum, vt id incurramus, quod dice bat Philosophus contra Empedoclem, &Anaxagoram 8. Physicorum textu 15. nullam scilicet sententiam Philosophis esse irrationabilem. Operationes obiectis explicantur, quocirca quale fuerit obiectum huius animae, talis futura erit intellectio. Intelligentia est illi obiectum, vnde ratio huius duplicis intellectionis in essentia, &natura intelligentiae est inquirenda. Intelligentia igitur est ens de se subsistens, quia est ens de sua natura abstractum penitus, est praeterea ens, ad quod mundus habet ordinem. Postquam, vt scribitur 12. Me taphysices textu 38. a tali principio dependet coelum, &natura. Habet itaque duplicem rationem entitatis, &consequenter duplicem rationem intelligibilitatis, prout est obiectum animae coelestis. Entitas, quam habet vt in se existens, &de se subsistens, est propria essentia absolute perspecta; entitas, quam habet relata ad mundum, est bonitas, secundum quam est finis.