Latin
140
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 140
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio est, quia coelum mouetur in eodem loco per se ipsum, &sic non eget illa difformitate; animalia vero de loco in locum transferuntur. Tactus vero ille virtualis appellatus est tactus ratione actionis ex Philosopho 5. Physicorum; &etiam 1. de Generatione. Vnde illud dicitur tangere tactu virtuali, quod potest agere in aliud. Vt iniuria dicitur tangere animam, quia cum sit sensibilis, potest agere per organa in ipsam. Cum itaquae quaeritur, quomodo intelligentia agat non tangendo, &respondetur, quod tangit tattu virtuali, est responsio, quae pe tit principium. Est enim ac si dicatur, agit, quia potest agere. Ista autem, inter quae sit iste tactus virtualis, habent aliquam coniunctionem inter se, aut informationis, vt anima &corpus; aut naturalis ordinationis, vt se habent obiectum, &potestas. Iuuat adiungere tertium, ne relinquatur aliquis locus dubitationi. Est auctoritas illa 2. Physicorum textu 71. Quae non mota mouent, non amplius physica sunt. Si ergo anima coeli mouet, &non mouetur, non attinebit ad physicum, nec postea etiam ad Metaphysicum, quia est forma materialis, quare nullius erit contemplationis. Omitto nunc expositionem illius textus; aduertendum est illam auctoritatem esse de mouentibus quae de se existentia mouent, non de mouentibus, quae mouent, cum sint partes mobilis, quia talia mouentia ea ratione, qua sunt partes habentis naturam, sunt naturae; sunt enim formae, quae sunt principium motus in eo, in quo sunt, quae est naturae definitio. Si sint aliqua mouentia, quae moueant motu naturali, &de se existant, nec sint partes in eo, quod mouent intrinsecae, ista non sunt physica. Et hoc dicit Aristoteles textu septuagesimotertio. Aristoteles autem de hac anima tractat in libris de Anima, in Disputationis de Coelo,