Latin
PARS SECVNDA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 142
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SECVNDA. εσλυθεσκκτν DE MOTV COELI, Sectio Prima. PROPOSITIO. GRIMVM tractatum inscripsi de Natura Coeli, quia est de illius substantia; hunc inscribo de motu Coeli, quamuis in eo alias etiam coeli affectiones sim contem platurus. Hae enim ad motum facile re ducuntur. Nam figura circularis acconmodatur motui circulari, differentiae positionis debentur coelo ex motu, immobilitas ipsa terrę ad eundem coeli motum refertur. Nostra, autem methodus haec erit, ea considerabimus, quae &Aristoteles considerauit in 2. de Coelo; hoc solum ab eo diuersi, quod alium ordinem sequemur, vtpote qui exoterice scribimus, non acroamatice, vt ipse scribebat. Accipiemus autem de quocunque De Motu Coeli, Sectio I. cunque theoremate Aristotelis sententiam; deinde considerationes circa illam habebimus, vnde illud magis elucescat, quod ab eo dicitur; &dubitationes circa eius dicta accurate resoluantur. Anteponemus, quae ad totum coelum attinent; tunc succedent quae ad astra; tertio loco erit terra. Potest autem coelum dupliciter considerari, vno modo in se, alio modo, vt se habet ad hunc mundum sublunarem sua vi effectiua.