Latin
PARS SECVNDA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 143
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc postrema consideratio est partim meteorologica, partim pertinet ad secundum de Ortu, &interitu, partim ad libros de Animalibus, proutibi dicitur in seminibus esse calor proportione respondens elemento stellarum. Nos hanc considerationem alibi opportunius habebimus; nunc ea tantum inquiremus, quae ad primam coeli considerationem attinent, &quę Aristoteles in 2. libro de Coelo considerauit; ad coelum scilicet pertinentia in sua natura consideratum, vt illius nostro in hoc opere integram habeamus contemplationem. Primum autem consideratis aliquibus circa motum, figuram accipimus considerandam; hinc differentias positionis, quibus suc cedunt quę sunt de illius motu ratione sui totius considerato. Secunda contemplatio erit eorum, quae ad astra pertinent, &quae de motu ratione illorum accepto dicenda occurrunt. Tan dem breuiter attingentur, quae de terra Aristoteles ibidem philosophatur. Dicta Platonis de motu Coeli. Caput I. N contemplationibus valde praeclaris &diffici limis operae pretium est audire multas sententias, &sapientum placita; hoc enim pacto abundamus ad id recipiendum, quod sit magis rationabile, vt dicebat Aristoteles, primo de Ani ma textu 19. Quare nos hoc loco putamus bonum audire de motu Coeli etiam Platonem, &cum Aristotele conferre illius dicta. Coelum igitur circulo moueri, &sensus, &ratio, &sapientum consensus satis comprobant. Huiusmodi autem mo tum admirabilibus in primis amplificat Plato praerogatiuis.