Latin
PARS SECVNDA
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 145
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ve Plotinusde ro ad corpus coeleste attinet, dicebat Plotinus, motum circucorpote coelelarem fieri in coelo hoc pacto. Corpus quidem coeleste suapte sti. natura in rectum fertur, anima est, quae ipsum continet, quare dat ei permanentiam. Vnde fit, vt si debet moueri, oporteat in eo fieri motionem, in qua simul sit moueri, &manere, quae est conditio solius motus circulariter facti, atque ideo dicitur dare illi motum circularem. Non tamen anima circumuoluens propter hoc defatigatur; neque enim vel ipsa trahendo mouet, vel corpus praeter naturam agitur: id namque omne Natura est, quod ab anima vniuersi est ordinatum. Haec Platonica circa coeli motum. Considerantur aliqua in dictis Platonicis, &conferuntur cum aliquibus dictis Aristotelis.