Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput II. VIDIT Plato in Parmenide motum in duas Motus dupler species, lationem, &alterationem. Ratio diuiex Platone. sionis est ista. Considerat in motu rem variari aut intrinsece, aut extrinsece: motum, quo variatur intrinsece qualicunque variatione, vocat alterationem; motum, quo variatur extrinsece, nimirum Lationes septem ratione loci, vocat lationem. Lationem postea in Timaeo diui ex eodem. dit in septem motus, iuxta sex locales distantias, quae sunt an te, retro, sursum, deorsum, dextrum &sinistrum, quibus superadditur circulatio. Et sic communiter omnes lationis species perquirens, has septem ponit, considerans nimirum omnes terminos, ad quos, &à quibus, aut secundum quos, motus quomodocumque acceptus potest se habere. Aliquando etiam omnes motus reducit ad decem, vt in 10. de legibus. Sunt autem isti, circuitus, transitus, condensatio, rarefactio, augmentum, decrementum, generatio, corruptio, alteratio in aliud &ab alio facta, alteratio ex se vel in se, vel in aliud facta. In qua quidem diuisione sub transitu comprehendit omnes mo tus factos secundum locales distantias supra memoratas.