Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 146
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his motibus vnum solum aliquando tribuit coelo in Timaeo, circularem nimirum, aliquando duos; eum scilicet, qui fit in anteriorem partem, in eodem Timaeo. Ratio autem est, quia aliquando considerat solam naturam motus coelo competen tis, &nihil aliud respicit; aliquando considerat rationem, &modum motus, atque ideo ponit versus quam partem fiat. Vnde ponit motum ante in coelo pro ratione modi; non pro ratione termini, explicans, cur potius versus hanc partem sit circulatio, quam versus illam. Haec Plato. Videamus modo, quid concors, &quid discors Platoni Aristoteles. Admiratur Plato motum circularem, quod &facit Aristoteles, qui dicit ipsum semper esse in principio, medio, fine, &nunquam. Quod ait Plato, in sphaera stare centrum indiuisibile, id de solo globo intelligendum. Aristoteles idem cum Platone. Habet quidem hanc vniuersalem propositionem: Omne quod mouetur, super aliquo quiescente moueri. Et quantum ad coelum in mundo mouendum ait, oportere terram stare in medio. Stare, &moueri sphaeram dicit etiam Aristoteles 8. Physicorum textu 76. quinimo in 6. Physicorum textu 8. ait, quod circulo fertur stare totum, &moueri totum, ita vt circu lo mota, neque tota, neque partes eorum vnquam sint in eodem loco. Quod non partes, clarum est, quia non seruant ean dem positionem, sed semper fiunt in alio, &in alio loco: quod nec totum, quia etiam totum semper mutatur positione in alterum totum; circumferentia quippe, quae est ab A in A. pun ctis in ea signatis, est vna tota circumferentia, quae est a B. in B. punctis in ea signatis, est alia tota: Hae reuolutione mutantur vna in aliam, quare vna tota circumferentia transit in aliam totam; vbi enim erat circumferentia A in A, fit circumferentia B zed by gle tia B in B, &sic semper, quare totum circulo latum nunquam est in eodem loco. Ait Plato in circulari motu, qui fit in coelo, amplissimos circulos &minimos aequaliter circuitum pera gere, quod &Aristoteles dicit, demonstrans tarditate, &velocitate proportionem compensari, sic vt propterea eodem tempore perficiantur. Non vocat Plato circulationem absolute motum; ab hoc creditur neque Aristoteles esse alienus.