Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 153
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. ROTVM coeli non esse naturalem, habemus a ve σιι εb teribus, qui putauerunt eum indigere aliqua oyca violenta necessitate, quę illud, natum aliter fer ri, prohibeat detinendo. Ex his, quidam fabulosam necessitatem induxerunt. Atlantem inducentes, quod in Homero habetur. Alij violentam necessita tem circumgirationem faciunt praeualentem propriae ipsius inclinationi, quod tribuunt Empedocli, &Anaxagorae. Plato animatam necessitatem, vt supra exposuimus. Qui Atlantem posuerunt, videntur &ipsi putare grauitatem esse in coelestibus, quare satis haec sententia est remota, dum fuit ostensum, ipsum neque grauitatem, neque leuitatem habere vllam. Facit Simplicius fabulae affabulationem, quam legere quis potest apud ipsum. Aristoteles vero in libro de Communi animalium, ait, Atlantem loco axis esse, circa quem stantem reuoluitur coelum, &hoc fabulam indicare. Habent alij experimentum, quod circumgirata vehementer phiala aqua grauis existens non effunditur, &non cadit. Sed improbabile est tan to tem pore saluari, quod sic violentia conseruatur. Paruo tempore fieri potest, vt in phiala; sed perpetuo impossibile. Sic &Platoni, ponenti aeternitatem, ea redditur impossibilis posita anima cogente. Nec talis vita animae potest esse beata, vt Plato est professus, quia sine vacatione motus factus repugnante, &contrapugnante mobili, non potest esse sine tristitia. Si labor remitteretur hoc tolerabile: sed nunquam remitti actionem in subiectum obluctans, hoc intolerabile, &talis vita mul to deterior, quam animarum in animalibus mortalibus positarum, quae aliquando ferijs recreantur, vt haec anima non dis simili se habeat ratione, ac Ixion apud inferos, qui rota volui tur nullius, quam expetit, quietis particeps. Cum Empedocle, &Anaxagora ponunt Democritum. Sed si casu dicit ato mos moueri, &orbiculares maxime mobiles, ac consequenter circulacirtulationi, quae caret principio, &fine, maxime idoneos, non video, quomodo non possit ab alijs seiungi. Sed Philosophus haec satis considerauit; aliae sententiae circa motus coelestis na turalitatem posterius prodierunt. Motum quidem coeli esse naturalem satis, vt puto, deberet ostendere Aristoteles, qui in primo de Coelo praesupposita naturae definitione, quam habuerat textu 3. 2. Physicorum, auspicatur tractatum ad coele stem substantiam inueniendam, a diuisione motus in rectum, &circularem, quorum postea motuum diuersitate, substantiae coelestis a substantijs elementaribus differentiam vult inuenire.