Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 154
Unproofread scanNot analysed yet
Idem etiam patere posset ex definitione corporis sim plicis ibi posita, ex qua ostenditur coelum esse corpus simplex. Nihilo etiam obscurius id posset demonstrari, quod habetur textu 5. 2. Physicorum, cum definit Philosophus secundum naturam ea esse, quaecunque insunt habenti naturam per se. Et adiungit exemplum velut igni ferri sursum. Si enim circulo ferri inest coelo, vt inest igni ferri sursum, quemadmodum certe inest; sicut ferri sursum inest igni secundum naturam, sic ferri circulo inerit coelo secundum naturam. Non deest tamen hac in re multa consideratio. Primo autem, vt res bene intelligatur, ponemus sententias cum fundamentis, quae omnia reprobabimus, hinc decernemus, quomodo res sit intelli genda. Contradicunt igitur vel ex ipsa naturae definitione; ait enim definitio. Natura est principium mouendi, &quiescendi, ac si motus omnis naturalis in quietem desinat, quocirca dicunt oportere coelum posse quiescere, si eius motus sit naturalis, quod est contra Philosophum, qui ei tribuit aeternitatem, &9. Metaphysices aperte dicit, non esse timendum, coelum quiescere. Aiunt insuper, coeli motum carere conditioni bus; vbique enim tardior est in principio, &velocior in fine, quod motui connaturale dixit Aristoteles. Addunt naturalem motum esse a principio intrinseco, quia natura est princi pium ei, in quo est, coelestem vero esse ab intelligentia, quae est forma separata. Subiungunt motum naturalem esse ab imperfecto ad perfectum; quod de coelesti motu neque etiam est facile fingere. Quinimo sunt, qui contendant, neque esse motum, quia de ratione motus ex Aristotele 5. Physicorum sit, esse de contrario in contrarium; cum iste coelestis sit ab eodem in idem.