Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 159
Unproofread scanNot analysed yet
Non indigemus igitur Glossa, quod possit quiescere, vt corpus, quemadmodum etiam supra est consideratum. Dicit autem Philosophus non esse timendum, ne coelum quiescat; non quia non dicat ipsum totum stare, vt habetur 8. Physicorum; sed ait non esse timendum, vt quiescat ab eo motu, quo mouetur. Habet Philosophus in 6. Physicorum, omne quod mouetur, posse velocius, &tardius moueri, quod est dictum de ijs, quae feruntur de loco ad locum; alioquin potest etiam in coelo verificari, quia partes circa po los tardius mouentur, velocius partes in circumferentia, qua re potest velocius, &tardius moueri, &de facto mouetur secundum varias partes; licet non secundum eandem. Conditio, vt motus sit ab imperfecto ad perfectum, est conditio, quę ei conuenit ratione mobilis ex doctrina Philosophi in 3. Phy sicorum, non est autem imperfectio in coelo. Sic etiam conditio motus, quod sit de contrario in contrarium, est de eo, qui est inter terminos, &de motu coeli verificabitur assignatis ter minis ex diametro. Videatur autem alicui coeli motus esse cum labore, quia est cum resistentia. Caeterum attendat, quod resi stentia, vel est ob contrariam inclinationem, vel est ex propor tione actiui supra passiuum, quia quoduis non agit in quoduis. Haec secunda est sine labore; prima non est sine labore: &haec secunda est in coelo, non autem prima. Aristoteles dicebat coeli motum non esse cum labore, quia non versatur anima mouens circa potentiam contradictionis: si enim esset potentia contradictionis, esset in potentia ad quietem, &sic ani ma vellet mouere id, quod habet inclinationem vt quie scat, quod esset necessario laboriosum. Et propter hoc si coelum posset quiescere, quia haberet inclinationem ad quietem, motus coeli esset cum labore, quod non potest esse, quia sic coelum non es set in optima dispositione sibi conue nienti.