Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 160
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo Aristoteles demonstret coelum habere figuram sphaericam. Caput V. IGVRAM autem sphaericam necesse est habere coe lum. Ita ponit Aristoteles conclusionem; circa quam debet versari, &subiungit medium. Haec enim est maxime propria substantiae, &natura prima. Quod sane est vnicum medium, non duo; ac si quod subiungitur, &natura prima, sit veluti explicatiuum eius, quod fuit dictum, propria substantiae. Est enim propria substantiae coeli, quia est natura prima, vt &coelum est natura primum, sicque &non aliter videbimus procedere confirmationem, quae sic se habet. Prima secundum naturam figura est primi secundum naturam corporis; coelum est primum corpus. Figura sphaerica est prima figura, ergo coelum est figuratum figura sphaerica. Primam figuram esse primi corporis, assumitur tanquam dignitas; coelum esse primum corpus, satis superque est demonstratum. Praeterquam quod ait Auerroes, id esse per se manifestum, cum omnes homines de Dijs existimationem habeant, &coelum locum ipsorum con stituant, 1. de Coelo textu 22. Relinquitur itaque demonstran dum, figuram sphaericam esse primam figuram, quod fit hoc pacto. Primo vniuersaliter quaeritur de figuris, quaenam sit prima, siue in planis, siue in solidis. Ad id autem praestandum accipitur diuisio figurarum planarum huiusmodi. Figurae planae aut sunt rectilineae, aut curuilineae: inter curuilineas ve ro ea, quae est proprie talis, est circulus, secundum totum codem modo est circumflexus, &curuilineus, de quo etiam habenda est demonstratio. Quod igitur circulus sit prior omni figura rectilinea, ostenditur, quia sit simplicior, &quia sit per fectior. Quod sit simplicior, accipitur ex definitionibus. Defi nitur quidem circulus, quod sit figura vna linea contenta. Definitur triangulum, quod sit figura tribus lineis contenta. Cum itaque triangulum sit prima, &simplicissima figurarum recti linearum; recte colligitur, cum circulus vno constituatur, trian gulum multis: cumque in omni genere vnum sit multis simplicius; etiam circulum esse triangulo simpliciorem, &consequentur omni figura rectilinea. Quoniamque simplex est prius composito, ideo recte concluditur circulum esse priorem Probatur ciromni figura rectilinea. Quod etiam sit perfectior, ita demonculum esse perstratur. Perfectum illud est, cui partium sibi possibilium nihil fectissimam figuram.