Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
sic proponebat. Calefacta enim terra à Sole, exhalationem necessarium est fieri, non simplicem, vt quidam putant, sed duplicem. Hanc quidem magis vaporosam, illam vero magis spirituosam. Illa quidem, quae eius, quod in terra, &supra terram, humidi vaporem; hanc autem, quae ipsius terrae, existentis siccae, fumosam. Et harum, spirituosam quidem supereminere propter calidum, humi diorem autem subesse propter pondus. Et propterea ordinatum est hoc modo, quod in circuitu. Primo enim sub circulari latione est calidum, &siccum, quod dicimus ignem. Innominatum enim est &commune in omni fumosa disgregatione. Attamen, quia maxi me natum est tale corpus exuri, sic necessarium est vti nominibus. Sub hac autem natura aer. Oportet autem intelligere, velati succensum fomitem, hoc, quod nunc dicimus ignem, extensum esse circa vltimum sphaerae, quae circa terram est, vt modicum motum sortiens exuratur saepe, sicut fumus, est enim flamma spiritus sicci ardor. Quod &reperit cap. 8. Supponitur enim nobis mundi eius, qui circa terram, quantum sub circulari est latione, esse primam partem exhalationem calidam, &siccam. Haec sunt praesupposita, ad quae nos reuocat Aristotel. &quae sunt a nobis dilucidanda, quantum oportet pro praesenti disputatione. Obseruandum igitur, quod Philosophus illud totum, quod est a terra vsque ad coelum, diuidit in duas regiones. Ratio sic diuidendi est, quia considerat reuolutionem vnius partis, quae rapitur a coelo, &protenditur vsque ad summos montes, &statum alterius, quae prope terram intra montes clauditur. Suo enim proposito nunc seruit talis diuisio. Indiget enim hoc corpore, prout in gyrum fertur ad ventos excitandos, ad seruanda accidentia, quae in ignitis apparentijs conspiciuntur, &prout subsidet immotum ad congregandas nubes, &alia conseruanda, quae inferius contingunt. Quocirca recte illud diuidit ex ratione motus in duas regiones. Vnamquamque postea istarum partium, alia habita consideratione posteriores ex eodem Philosopho in duas sunt partiti, hoc pacto.