Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Suprema quidem, quae vertitur in girum, vel est coelo im mediata, &hanc esse constituunt ignem elementarem, infra quem alia portio similiter a coelo in orbem rapta collocatur, quam Graeci hippecauma, nostri supremam aeris regionem. Et sic diuiditur in duas pars aeris, quae circumuoluitur supra Aeris diuisio. montes. Infera etiam regio in duas similiter est diuisa. Primam quarum a terra eousque extendunt, quousque attollitur reflexio radiorum solis. Alteram supra hanc reflexionem vsque ad illam supremam a coelo reuolutam iam ponunt, in qua nubes congregantur, &mediam aeris regionem nuncuDeclarantur pant. Quod igitur dicit Philosophus vnam istarum esse vapo dicta Aristot. ribus aqueis refertam; aliam fumoso halitu; intelligendum est de prima regione, quae est prope terram, &de suprema, quae est prope ignem elementarem. Praeter cuius dicta, &auctoritatem, si rem ipsam secundum se consideremus, non aliDe parte aeter se habere profecto dignoscemus. Dicemus autem de sola ris superiore. parte superiori, quia hoc facit ad nostrum institutum. Quantum igitur ad partem illam supernam attinet, in qua sumus, versaturi, &quam dicit Aristoteles esse halitu fumoso repletam, ratio suadet, rem non aliter se habere, quinimo ita esse necessarium. Mundus quidem sublunaris in mutua elementorum actione &passione est positus. Inde est eorum rediuiua aeternitas, dum semper circulo regenerantur; indeque mistorum naturę indeficienter prodeunt. Subijciuntur vero om nia coelo, tanquam primo actiuo in omnes sublunares substantias, cumque duo illorum sint simul commista, terra, &aqua, ac veluti in vnam sphaeram circa centrum ambo simul conglobata, sintque a Solis calore, vt sensus attestatur in vaporem resolubilia, necessarium est, Sole in ea operante, excitari ab illis vaporem illum difformem, quem Philosophus proponit. Cumque semper ipsa adsint, quae euaporabilia sunt, semperque adsit reuolutus circa terram Sol potens vapores adducere, necessarium est, esse perpetuam hanc vaporis a So le ab his duobus elementis adductionem, hancque vniformiter se habere quantum ad totum mundum, quamuis difformiter quantum ad particulares regiones.