Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 163
Unproofread scanNot analysed yet
Quare eadem virtute citius absoluitur motus super circulo factus, quocunque alio facto super alia figura, idem spatium complectente; ac proinde oportet coelum, cuius motus est aliorum mensura, &consequenter minimus, ac velo cissimus, esse sphaericum. Quod linearum aequalia plana continentium minor sit circularis, demonstratum est a Mathema ticis. Nos ita pingui quadam Minerua id possumus significa re. Tres diametri circuli cum subseptima parte faciunt illius circumferentiam. Si accipiatur itaque linea recta continens tres circuli diametros cum subseptima, &in quatuor diuidatur lineas, ex quibus fiat quadratum, istud existens ex aequali linea, habebit minorem aream, quam circulus. Et, si debebit fieri habens aequalem aream, oportebit sumere maiorem lineam, quam sit illa, quae est circuli circumferentia. Quare patet, circularem lineam continentem aequale planum, esse minimam omnium, &propterea recte demonstratum est, si debet motus coeli esse minimus, oportere ipsum esse factum super linea circulari. Quod vero motus coeli sit mensura aliorum, manifestum est, quia solus, regularis, continuus, &aeternus, quibus si careat motus, non poterit esse mensura; si enim non sit continuus; sed quiete intercipiatur, quomodo mensurabit continuos? Si non sit regularis; sed modo intendatur, modo remittatur, quae illi esse potest certa ratio mensurandi? Si non sit aeternus, motu simpliciter accepto aeterno existente, qualiter se habebit ad illum mensurandum? Motus igitur coeli his praeditus conditionibus, est mensura aliorum motuum. Quoniam vero mensurantur omnia minimo, oportet motum coeli esse minimum. Est autem minimus, qui velocissi mus, quare eundem oportet esse velocissimum: Velocissimus ille est, qui citissime omnium idem absoluit, quare motus coe li id debet facere: Non potest autem hoc praestare, nisi coelum fit sphaericum, quare oportet coelum esse sphaericum.