Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 164
Unproofread scanNot analysed yet
Si quidem linearum aequalia plana continentium minor est circula ris, &in aequali mole minor omnibus est sphaerae superficies, atque ideo eadem virtute citius absoluitur eadem moles per motum super circulo factum, quam per alium factum quomodocumque super alia distantia, ac perinde oportet coelum, cuius motus est aliorum mensura, &consequenter minimus, &velocissimus, esse sphaericum. Subiungit tandem Philosophus euidentiam demonstrationis, ducto ab inferioribus cor poribus argumento. Ducit autem ab aqua demonstrationem, quia in ipsa res est magis euidens, quam in terra propter facilem eius descensum ad centrum ob sui fluxibilitatem, &ducit eam hunc in modum. Si aquae superficies est sphaerica, oportet aerem, &ignem sphaerica esse; consequentia probatur: quia quod est sphaerico congruum, &vndique ipsum tan gens, illud oportet esse sphaericum. Est autem aquae aer conti guus, aeri ignis, igni orbis Lunae, &sic vsque ad inerrantem. Assumptum sic ostenditur. Accipitur pro principio, aquam natam esse fluere ad magis concauum; &magis concauum illud esse, quod est centro magis propinquum. Hinc ducitur talis ratio: Aqua tunc solum naturaliter quiescit, quando est apud extrema rectarum linearum a centro, ad quod fluit, aequaliter eductarum; illud vero, quod per illarum extrema in solido producitur, est sphaerica superficies; aqua igitur sphaeri cam habet superficiem. In his facit Philosophus Geometricam ostensionem, quę passim in libris habetur, neque est difficilis, ac propterea non transcribenda. Omnino autem res huc deducitur, quod tunc solum aqua quiescit, quando aequaliter se habet ad centrum, non se habet vero vnquam aequaliter ad centrum, donec in circulum sit redacta, quare opus est aquae superficiem esse sphaericam. A quibus Philosophi dictis, si quis speculetur, poterit rationem pro fluxu, &refluxu maris, de quo ita ambigitur, explorare. Is enim praeter cętera prouenit ex carentia aequilibrij aquae illius ita vastae ad centrum. His ha bitis, colligit Aristoteles, se dixisse mundum esse sphaericum; ita enim oportet rerum vniuersitatem se habere, coelo, quod omnia complectitur, sphaerico existente: magnificatque illius sphaericitatem, eum vocans diligenter tornatum. Qua in re vtitur Platonis vocabulo, qui sic loquitur in Timaeo. Lenem praeterea hunc globum extrinsecus vndique expoliuit, nec immeri to summa eum aequalitate tornauit. Considerationes in dictis Aristotelis. VI. Caput ON desunt, qui dicant hoc theorema. Coelum