Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 165
Unproofread scanNot analysed yet
esse sphaericum, non esse demonstrabile; suppo sito enim contrario nullum sequi impossibile. Loquantur hi cum Astrologis, qui id sibi persuadent se demonstrare, suasque prae alijs validas esse profitentur demonstrationes. Audiant Auerroem, qui dicit esse demonstrabile, &demonstratum. Audiant Aristotelem ita proponentem. Figuram sphaericam nec esse est coelum habere. Quod sane non de alijs conclusionibus, quam de demonstratis solet proferre. Considerent rationes, quibus fit demonstratio, an habeant conditiones demonstratiuarum secundum mensuram theoremati proportionatam. Dicere autem posito contrario non sequi impossibile, nescio vnde audeant. Siquidem putatur impossibile dari vacuum, aut locum extra coelum, quae duo necesse est contingere, nisi coelum sit sphaericum. Quaeritur magis rationabiliter verificatio huius dicti, quod velut axioma acceptum creditur. Primam figuram esse primi corporis. Auerroes recte hoc inde accipi exi stimat, quia figura est accidens coelo essentiale. Quod quidem ita habet explicationem, &confirmationem. Ex corpori bus quaedam sunt non figurata propria figura, quaedam sunt quę habent propriam figuram. Vnumquodque autem, quod proprie competit alicui, est illi proportionatum, quare oportet figuram corporis coelestis, quae est illi propria, eidem esse proportionatam; coelum est primum corpus primo motu mo tum, ergo debet prima figura esse figuratum. Considerabat Simplicius in eorum dicto, qui resoluunt in plana, &sphaeram indiuisibilem relinquunt; an non etiam sphęra est corpus? &partes habet? &potest diuidi in partes?