Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 169
Unproofread scanNot analysed yet
si ad vacuum, &locum extra ponendum argumentationem deducit, nihil minus totum comprehendit, sicuti etiam de toto concludebatur in 1. libro textu 99. quando proponebatur conclusio his verbis. Simul autem manifestum est, quod neque Argumentatur locus, neque vacuum, neque tempus est extra coelum. Dubito ego, contra Simpli quomodo dicitur inter coelos continuitas, si sphęrae se tancium, gunt? Obseruabam, an continuitas possit intelligi ratione eiusdem substantiae? Occurrebat id quod dicitur 1. Meteorum, mundum sublunarem esse continuum coelestibus lationibus, cum tamen substantia differat. Sed respondebam dici quodam modo continuum, non continuum simpliciter. Videbatur inusitatus loquendi modus dicere continuitatem substan tiae. Sed in mentem veniebat, non esse hoc sine aliqua propor tione, quia continuum sit, cuius partes sunt vnum, quod cum sumus in naturalibus similaribus substantijs, secum affert vni tatem substantiae: Non enim aer parte calidus, &parte frigidus existens dicitur continuus, vt sic enim agit in seipsum cum continuum, &connatum sit a seipso impassibile 1. de Generatione textu 78. Sese illud tandem offerebat, quod Phi losophus deducit ad inconueniens de vacuo, vnde videtur ac Continuitas cipiendi continuitas tanquam illa, ex qua ponatur non posse quo accipitur. esse vacuum intermedium; &ideo colligebam continuitatem fuisse propositam ad exprimendam contiguitatem omnino aequabilem, quare subscribo Auerroi; quia non est Aristoteli inconsuetum coelum appellare primum corpus, &primum coelum, sic in 3. in principio. De primo igiturcoelo. Et infra. De primo elementorum. Et quia conclusio, quae dicit: Figuram spha ricam necesse est ipsum habere, est de toto coelo. Satis autem, quae in contrarium esse videntur, ex dictis sunt resoluta. Obseruandus est modus procedendi, dum Aristoteles modo con tinuum nominat, modo contiguum, quasi addat vocabulum correctiuum, ne nomine continuitatis intelligamus veram con tinuitatem; sed solummodo quatenus per illam explicetur ea, quam dicebamus; omnino aequabilis contiguitas. Probo igitur cum Auerroe magis hoc secundum, vt sit demonstratio de toto coelo sub nomine extremae circulationis, quia prima figu ra sit essentialiter in omnibus coelestibus; in elementis acciden taliter; prout collocantur sub sphaerico, &non est possibile esse vacuum. Extremam autem circulationem dixerit Philosophus motum totius coeli, quatenus totum mouetur motu diurno primi mobilis. Considerare insuper conuenit id, quod dicitur de perfectione circuli, quia recto fiat additio, circulo minime. Ait Simplicius 1. de Coelo, circulum non recipere additionem manente specie. Additio enim fit secundum deficiens, &circulo seipsum claudenti nihil deficit.