Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 170
Unproofread scanNot analysed yet
Dubitat autem, quia circulo videtur posse fieri additio per ampliationem; respondent, quod ampliando variatur circulatio. Vrget Suessanus, aut variatur secundum speciem, aut variatur secundum numerum; non secundum speciem, quia tunc circulus maior, &minor differrent specie; si vero dicatur variari secundum numerum, etiam sic variatur rectitudo, quare nihil magis debebit dici fieri additionem circulo, quam rectę. Soluit Suessanus, addi vtrique. Sed additio est de ratione recti, quod termi natur alio; non est de ratione circuli, qui terminatur seipso. Aut recto fit additio, quia terminatur ad nouum punctum, non fit additio circulo, quia facta ampliatione semper terminatur ad eundem. Neganda est haec ampliatio, quia fit nouus circulus maior primo, non ampliatur primus, vt ampliatur re cta, quae eadem manens vlterius protenditur. Et hoc est, quod dicebat Simplicius, non recipere circulum additionem manente specie. Est etiam considerandum, in quo differat demonstratio textus 22. a demonstratione textus 25. vtraque enim ex vnitate procedit; quae igitur differentia? Prima accipit vnum prout in vno est simplicitas: secunda accipit vnum, prout vnum habet ordinem in numero, &ratione ordinis Et ideo in secunda demonstratione acciprius, &posterius. pitur primus numerus in triangulo existens, qui est duorum rectorum. Quaeras, si assignatur circulo vnitas ex vnitate lineae, cur postea in triangulo attenditur numerus secundum duos rectos, non secundum tres lineas? Respondetur, vnitas in circulo attenditur secundum clausionem figurae, quę est an gulus, atque ideo in ratione anguli se habet vt vnum.